- ALPES
- I.ALPESmontes sunt excelsi (qui Italiam separant a Gallia, Helvetia, Rhaetia, Hungaria, et Germania.) l' Alpi Italis, Alpen Germanis dicti, qui mulriplices sunt; variaque, pro locorum diversitate, sortiuntur nomina. Longitud. 3000. Sunt enim 1. Alpes Carnica. 2. Coctianae, sive Cottiae. 3. Graiae. 4. Noricae. 5. Iuliae. 6. Maritimae, sive Litoreae. 7. Pannonieae. 8. Penninae, Poenae, sive Poeninae. 9. Rhaelicae. 10. Tridentinae. 11. Venetae. Albia, et Alpionia olim dictos fuisle hos montes scribit Strabo. Stephano etiam Α῎λπεια, et Α῎λπειοι dicuntur, Phavorino Ο῎λπια; Quin et Σάλπιοι etiam videntur a Lycophrone appellari, ut putavit eius commentator Isacius. Per hos montes Annibal in Italiam transivit, acetô viam faciente. Liv. l. 21. c. 37. Ardentiaque saxa infusô acetô putrefaciunt: iat torridam incendiô rupem ferrô pandunt. Iuvenal. Sat. 10. v. 152.------ Opposuit natura Alpesque, nivesque,Diduxit scopulos, et montem rupit acetô.Ubi recte nives Alpibus tribuit, ita enim eos describunt passim Poerae. Unde χιονώδεες Α῎λπειςet νιφοβλῆτες in Anthologia. Horat. Serm. l. 2. Sat. 5.Furius hibernas canâ nive conspuit Alpes.Hinc Alpina glacies Claudiano, l. 2. de Raptu Proserp. et Alpinae pruinae eidem in Panegyr. et Alpinus rigor Ovidio Met. l. 14. et gelidae Alpes Lucano l. 1. v. 183. Imo a candore nivium, ut vulgo putant, dicti sunt hi montes, quia perpetuis fere nivibus albescant. sabini enim Alpum dixcrc, quod posteri Latini Album. Ita Festus. Melius, quod mirêre, Isidor. l. 14. c. 8. Alpes proprie montes Galliae sunt, de quibus Virgilius, Aerias Alpes. Et dicendo aerias, verbum expressit a verbo. Nam gallorum lingua Alpes momes alti vocantur. Et sic Alpes perpetuo describuntur a Poetis. Catull. Epigr. 11.Sive trans altas gradietur Alpes.Sil. Italicus l. 1. v. 117.Non celsae obstiterint Alpes. ------Quin et Servius in ista Virgilii verba, quae sunt initio l. 10. Aen. v. 13. commentans, Sane ommes altitudines montium, licet a Gallis Alpes vocantur, proprie tamen montium Gallicorum sunt. Itaque Montis, qui Nicro fluv.vicinus est, et haud procul Rutelingâ ascenditur, illa longe lateque patens planities tritici feracissima, indubie etiamnum Albae nomen a culroribus olim Gallis retinet. Bochart. tamen in Chanaan l. 1. c. 42. montes hosce nomen suum Phoenicibus debere putat, quibus laban erat albus, et alben formâ Syrâ albescere. Unde et Libano nomen, quem Paraphrastae vocant Olbanin, Cantic. c. 4. v. 11. Non tamen de nihilo Α῎λπιν alii montem altum explicant, cum et al celsum, et pen verticem montis, seu collem significet. Usurpatur haec vox praecipue in plurali numero quamquam aliquando et in singulari. Dionys. v. 295. Α῎λπιος ἀρχί. Ovid. Artis Am. l. 3. v. 150.---- ---- Nec quot in Alpe fera.Claudianl. l. 3. de laudib. Stilicon. v. 285.---- Extemplo frondosâ fertur ab Alpe.Porro de Alpibus, vide Ptolem. Geogr. l. 3. c. 1. Plin. l. 2. c. 80. l. 3. c. 4. Strab. l. 4. et 5. Tacit. l. 3. Histor. c. 53. Merul. Cosmogr. Alciatum comment. in lib. Taciti de Germania, sed imprimis Iosiam Simlerum, in libello quem de Alpibus inscripsit. Optime avitem et copiosissime omnium de Alpibus disserentem vide doctissimumCulver. Ital. Ant. l. 1. c. 30. etc. Alpium series sic se habet, a littore maris Gallici inchoando: Maritimae, Ptol. quae et littoreae, Cottiae, Poeninae, et Graiae, a Gallia Narbonens. dividunt: Maritimae quidem, quae les Montagnes de Tende, teste Pingoniô, dicuntur, a Provincia, incipiuntque a Nicaea, Barcinonetamque oppid. usque protenduntur, inter Provinciam et Liguriam extensae. Sed desinunt in Monte Vesulo, Mont-Viso, unde oritur Padus fluv. Cottiae, quae et Cottinae a Tacito l. 1. Histor. c. 61. et 87. nominantur, Mont-Cenis, Delphinatum a Taurinis, h. e. a parte Pedemontani Principatus (per quem Padus fluv. decurrit,) dividentes. Graiae, M. di S. Bernardo piccalo, teste Pingoniô, Allobroges, h. e. Sabaudos â Salassis, sive a valle Augustana discludunt, Graius mons apud Senec. Ep. 31. et Tacit. l. 4. Histor. c. 68. et l. 2. Histor. c. 66. Harum pars est mons Sempronius. Exordiuntur a Monte Cenisio, excutruntque usque ad Montem S. Bernardi maioris in limite Valesiae. Poeninae, Tacit. l. 1. Histor. c. 87. M. di S. Bernardo maggiore, quae ab Allobrogibus et Sedunis partem Principatus Pedemontani et Insubriae, dividunt. Summae, Adula mons aliis, M. de S. Gothard, Poeninis contiguae, Helvetios ab Insubribus seu parte Ducatus Mediolanens. separantes, quarum radices ad lacum Verbanum perducuntur, Gothardsberg Germanis, teste Schudô. Ex his tria flum. Rhodanus, Ticinus, et Rhenus fluunt. Lepontiae Plin. l. 3. c. 20. Summis, ubi Rhenus ortum habet, iunguntur, ubi Lepontii populi; M. di S. Bernardino dici videntur. Rhaetiae, Plin. l. 3. c. 20. et Tacit. in Germ. c. 1. quae et Iuga Rhaetica, M. Braulio, et Germanice Wurmserloch, teste Schudo, Rhaetos a reliquis Insubribus dividentes Inde Oenus per Noricos, Athesis per Venetos Cenomanos, et Addua per Insubres flumina derivantur. Tridentinae, Cassiod. quae ad occasum M. Bernina, et M. di S. Nicola, ad ortum M. Zelam (unde Medoacus fluv. et Anassus profluunt) dicuntur, aliaque tenent nomina, Comitatum Tirolensem a Venetis separantes. Hae extenduntur ad fontes fluv. Natisonis, Baudrand. Noricae, Amm. Marcellin. l. 15. quae apud Melam l. 3. c. 7. mons Taurus dicuntur, Taurn, inter Comitatum Tirolensem, Salisburgenseni tractum, et Carinthiam intersitae, circa Villacum Villacher Alben, et apud Salisburgenses Swanberger, aliisque nominibus appellatae. Iuliae, Tacit. l. 3. Histor. c. 8. quae et Carnicae Ptol. et aliis dicuntur, inter Noricos et Carnos, seu inter Carinthiam partem Norici, et Forum Iulium, Carnorum seu Venetorum regionem, intercedentes, atque in Hadriaticum mare terminantes. Quae adhuc Zeglie, seu Zuglie nominatur. Ferrar. Athanasio Kirchero Alpes sunt velut nodus quidam catenae magnae Montium, quos a Polo ad Polum duci ostendit, ut hac veluti ossaturâ Geocosmus stringeretur ac contineretur. Ducit enim hanc in circulum ordinatam ossaturam a Polo Arctico per Islandiam, Scotiam, Angliam, Germaniam, continuatâ montium serie, rectôque tramite usque ad Alpes: ab his dein novo velut annulari ordine implexos Appennino illos iungi ait, quo totius Italiae meditullium, haud secus ac spina quaedam dorsi, continuatâ serie per Siciliam, montibus Africae, quos Lunae vocant, connectatur, etc. Vide eius Mundum Subterraneum Part. 1. l. 11. c. 8. et de Alpium admirandis, Ioh. Bapt. Plantinum Helvet. Ant. et Nov.II.ALPESquoque Paseva montana, quo aestate pecora aguntur et pascuntur, ea scil. quae in montium convallibus sita sunt. Non enim desunt, qui genuinâ notione, Alpes, montium seu collium angustias signisicare censeant, atque in iis Procopius de Bell. Goth. l. 1. p. 186. Α῎λπεις δὲ καλεῖν την` εν ςτενοχωρίᾳ δίοδον οἱ ταύτῃ νενομικασι ἄνθρωποι. Et Eustath. ad Dionysium περιηγ. p.42. hanc vocem idem signisicare ait, quod κλεισοῦρα. Quâ notione occurrit in Charta Notherii Veronens. Episcopi A. C. 921. apud Ughellum: Portionem etiam meam de silva, quae dicitur Foroiuliana: ibidem addo et campum meum in Luxino ad Alpes faciendas. In alia, A. C. 1168. apud Augustin. de la Chiesa in Historia Pedemont. c. 26. A Carolo Episcopo Taurinensi quasdam Alpes in valle Lancei sitas acquisivit, alibique passim. Unde Alpagium, ius in Alpibus pecora pascendi, vel pensitatio pro facultate ea adigendi in Alpes, in Tabular. Ecclesiae Tarentasiensis: Item Alpaticum, eâdem notione, in Tabular. Ecclesiae Gratianop. sub Hugone Episcopo fol. 18. 42. 50. apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra in voce Aestiva.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.